Charter Document - 02290206

Charter Document - 02290206


Charter Number: 02290206
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Calendar, Event
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego G[irardus] humilis monachus prior de Paredo juxta possibilitatem virium mearum studium gerens hujus loci possessiones semper ampliare conveni Guiccardum de Calvo Monte et fratres ejus Letaldum et Bernardum ut aliquod beneficium ecclesie nostre conferrent Qui precibus nostris Domno antea inspirante annuentes dederunt Deo et beato Johanni Baptiste et sancto Grato in elemosinam pro animabus suis et parentum suorum villam nomine Finem et omnia omnino que ad ipsam pertinent sicut in presentem diem obtinent in terris in pratis in aquis in silvis in hominibus ibidem manentibus vel ubicumque in terra Sancti Grati manserint vel alibi manentes reversi fuerint Est autem et alia terra que dicitur Sancti Vincentii quam ipsi homines ibidem manentes ex consuetudine exercent hanc tenebunt semper dicta tamen consuetudine quam debebant [ve]l que ad taschiam ad taschiam que ad III partem ad III partem que d[legi]timos ad nummos nullum alium servitium alicui reddentes consuetudines vero habent scilicet pascua pecoribus suis silvas ad usus suos ubicumque necessarium eis fuerit ibi scilicet ad ignem ad domos edificandas vel restaurandas et ad ustensilia earumdem vendere autem vel dare non possunt Denique quicquid de earum potestate alias manens redire voluerit hanc quam supra diximus consuetudinem nichilominus habebit quod si nemus vel terras suas circum adjacentes vendiderint homines nostri semper supradictas consuetudines habebunt et eas vendere non possunt Hoc donum sicut supra dictum est super altare Sancti Johannis fecerunt et sacramento confirmaverunt quod neque per se neque per quemcumque proximorum suorum calumpniam vel dampnum eidem ecclesie vel ipsis hominibus eveniat quod si ipsis insciis contigerit audita querimonia a priore infra XIIII dies dampnum restituent et de cetero pacem facient De fratre autem suo parvulo dictum est et sacramento confirmatum ab ipsis quod ad presens totum facient concedere et postquam ad legitimos annos venerit sacramento firmare hec omnia sicut supra diximus juraverunt et se pro puero nepote suo duo avunculi eorum Gauscerannus de Digonia et Girardus responsuros firmaverunt Hujus rei testes sunt isti Gauscerannus de Digonia et Letbaldus et Girardus Atto de Copetra Robertus Dalmacii Anselmus de Sancto Albino Gaufridus de Marchisut Nos autem pro hoc dono dedimus de substantia ecclesie duo millia solidorum et trecentos Actum est hoc anno Incarnationis Dominice MCXLVII regnante Ludovico rege anno profectionis sue in Hierusalem II nonas maii imperante Domino nostro Jesu Christo domno Petro abbate Cluniacensis ecclesie