Charter Document - 02290201

Charter Document - 02290201


Charter Number: 02290201
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notificamus nescientibus quod domnus Burchardus prior hujus loci habuit placitum cum Dalmacio atque Wichardo fratre suo de Borbone de vineis de Casania et aliis terris qui tandem pacificati reliquerunt quicquid in vineis jure habebant et in condeminia que est ultra pontem et in quocumque loco aliquid calumpniabant de terris Paredi Deo et monachis Paredi donaverunt pro hoc placito habuerunt XL solidos et unas caligas Hoc autem placitum [] diximus per manum W[illelmi] comitis fecerunt atque laudaverunt testes idem W comes Gauceramus de Copetra Petrus de Varenis Robertus de Moneta Bernardus des Angles Wichardus Filiaster Hugo Monegra Petrus de Bosco Rodulfus atque Wido Beraldus