Charter Document - 02290200
Charter Number: | 02290200 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod domnus Hugo de Borbon habuit querimoniam cum monachis de Paredo propter terram et vineam que dicuntur a Balmont quas habebat in beneficio de prefatis monachis Bernardus Seschas et fratres ejus set supra dictus Hugo tandem pacificatus in capitulo Paredi venit ibique quicquid juste aut injuste in supradicta terra et vinea querebat totum dimisit in presencia domni Burchardi prioris et fratrum qui aderant Hoc laudavit ipse et uxor sua et filii ejus et pro hoc autem placito habuit XXV solidos et uxor ejus quinque Hujus rei testes sunt Hugo ipse de Borbon Walterius miles de Vinal Johannes Fins prepositus ejus Oleschinus presbiter Bernardus presbiter Bonitus Farens Gervasius prepositus Rodulfus de Vitriaco