Charter Document - 02290193

Charter Document - 02290193


Charter Number: 02290193
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1065 - 1079
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Domnus Hugo comes atque mater sua nomine Adeleidis dederunt Deo et huic loco aliquid de rebus suis que sunt site in pago Cabilonensi videlicet in suburbio ejusdem civitatis hoc est cenobium quod ibi est constructum in honore sancti Johannis Baptiste cum omnibus rebus que ibidem vise sunt antiquitus pertinere vel nunc aspicere videntur item ecclesias cum omnibus rebus eisdem pertinentibus videlicet villis et viculis mancipiis utriusque sexus terris cultis et incultis vineis pratis pascuis silvis rispis aquis aquarumve decursibus piscariis molendinis exitibus et regressibus omnibus in locis quesitis et inquirendis totum ad integrum in tali tenore ut quod possidere tunc cernebantur ad presens redderent et quod in beneficium fidelibus suis dederant tam ipsi quam antecessores sui dum ad illos redierit et ipsi quoque Domino Deo et beato Johanni Baptiste et ad locum cui tunc donum fecerunt cum omni sua integritate redderent Reddiderunt itaque ad presens quod in suo dominio possidere cernebantur scilicet aliquid ex burgo supradicti cenobii et curtilos quosdam in circuitu ejusdem cenobii sitos qui terminantur ab orientali sui parte via derivatur autem eadem semita a chemino quo intratur Cabilon[em] usque ad Ararim fluvium omnem etiam terram que ibi aspicere videtur hoc est ab ipsa jam dicta via usque quo perveniatur in locum qui dicitur ad Bracman Testes sunt domnus Hugo comes S Adeleidis matris sue S Mauritii filii ejus S Enrici ducis Garlindis uxoris ejus Dodonis clerici Beraldi Alberici S Gemonis Arlebaldi Rotberti Achardi Alberici Anselmi Enrici Arlegii Eldigerii Odonis Winebaldi Landrici Rolenci