Charter Document - 02290179
Charter Number: | 02290179 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 1147 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus Christianis quod domnus Letbaldus de Digonia fecit werpitionem et donum Deo et monachis hujus loci de quibusdam hominibus quos ex consuetudine debita sibi servire cogebat redemptionemque dare sunt autem hii homines ex stirpe cujusdam dicti Letbranni cujus fuit filius Adalardus pater supra dictorum hominum qui ita nominantur Constancius Finivit ergo hanc calumpniam jam dictus miles ex fide sine malo ingenio coram omnibus presente domno Girberto priore ita dumtaxat ut ipse prior et ipsi ruricole eum absolverent a culpa violentie vel mali quod eis inflixerat Simili modo fecit et de aliis hominibus vicinis supradictis manentibus juxta salvamentum quod dicitur Grantmont id est Girberto Girardo et sorore eorum Jotza Et accepit pro primis XXV solidos et pro sequentibus medium modium avene Hec removentibus maledictio fideliter servantibus gratia et pax a Deo Signum Letbaldi de Digonia Letbaldi de Copetra S Bernardi Dolmont S Jodzeranni Rubest