Charter Document - 02290177

Charter Document - 02290177


Charter Number: 02290177
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Quidam domina nomine Ayma uxor domni Gulferii de Jaliniaco in villa de Giverduno in parrochia de Moreste dedit Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati et ad locum Paredi pro redemptione anime sue necnon patris sui Hugonis de Castel atque viri sui Gulferii et omnium antecessorum suorum mansum Johannis et hoc quod ad mansum pertinet Hoc ergo quod Eldebertus habebat per viriadium scannium illi dedit et ipse Eldebertus werpivit omnia que ibi habebat et dedit Deo et ad locum Paredi Domnus Falco filius ejus hoc donum dedit et laudavit Testes ex hoc Petrus de Castello Falco Chios Eldebertus []