Charter Document - 02290176

Charter Document - 02290176


Charter Number: 02290176
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1149
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Domnus Guichardus de Digonia quadam die apud Trenorchium in quodam tirocinio percussus apud Cluniacum se deportari fecit et coram fratribus suis Letbaldo et Joceranno et aliis amicis suis fecit testamentum Et inter cetera dedit Deo et loco Cluniacensi pro sepultura et pro remedio anime sue duos homines Humbertum et Bernardum Closers fratres in villa que Vetus Vinea dicitur sicut ipse et antecessores sui tenuerunt liberos et inmunes Et hoc fratres ejus Letbaldus et Jocerannus in presentia ejusdem et domni Hugonis abbatis et Artaldi prioris Cluniacensis laudaverunt et concesserunt Domnus vero Artaudus prior Cluniacensis et Parede dictos homines de consensu et voluntate fratrum et abbatis Cluniacensis dedit ad luminariam de Paredo et heredes eorum sicut dictus G dederat ad locum Cluniacensem sine retentione aliqua Testes ex hoc dono Lebaudus et Jocerannus de Digonia B de Calvomonte Jocerannus de Copere Hugo Buxul Jocerannus de Marcili G de Chasanes Petrus de Civignun Actum anno gratie MCXLVIIII