Charter Document - 02290162
| Charter Number: | 02290162 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1055 - 1099 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam serenissimi milites Rodulfus de Turiaco et alius Rodulfus frater ejus dederunt Deo et beato Petro ac domno abbati Hugoni et ad locum Paredi ecclesiam de Luurciaco cimiterium decimum et presbiteratum hoc quod ipsi habebant et alii tenebant ex eis in beneficio omnia ex integro dederunt et laudaverunt ad locum Paredi absque ulla calumnia pro redemptione animarum suarum et omnium antecessorum suorum Pro hoc vero acceperunt in denariis de domno Hugone priore centum decem solidos Testes ex hoc dono Petrus de Castello Hugo de Scabellis Gaufredus de Digonz Bernardus de Braniaco et Richardus filius ejus Bernardus de Sancto Juliano Jocerannus famulus
