Charter Document - 02290161

Charter Document - 02290161


Charter Number: 02290161
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1055 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Miles quidam nobilis Willelmus de Varenas habebat apud Paredum unum cellarium subtus hystrias de hospitale monachorum ubi mittebat arcas suas et faciebat querimoniam cum priore Hugone de malo quod evenit eo pro molendino calumniabat parum de bosco qui erat supra condeminam de Montet habebamus inter nos et illum terras que non erant partite et spopondit se partiturum et nolebat facere Ad posterum ergo fecit placitum cum domno Hugone priore et dedit Deo et sancto Petro atque loco Paredi cellarium et dampnum quod evenit ei pro molendino finivit ac boscum laudavit et terras promisit se partiturum pro hoc ergo placito accepit a domno Hugone priore unum equum obtimum et XX solidos Uxor ejus hoc donum laudavit et habuit X solidos Petrus filius ejus laudavit accepitque V solidos Jocerannus et Willelmus fratres ejus hoc donum laudaverunt et accepit unusquisque III solidos Ad hoc ergo donum fuerunt cum domno Willelmo Raynerius de Poli qui habuit quinque solidos et Stephanus Angleduris qui habuit III solidos cum priore fuerunt Artaldus de Buxol Letbaldus de Copetra Durannus presbiter de Bosco et Petrus frater ejus Aalbaldus Bernardus de Sancto Juliano