Charter Document - 02290159
Charter Number: | 02290159 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod domnus Letbaldus de Digonia calumpniabat matrem Brunoni de Belfestu et filios et filias ejus et venit ad placitum cum domno Hugone priore et laudavit Deo et ad locum Paredi matrem filios ac filias ejus et ipsos qui nati erant ex eis ac in posterum erant nascituri Pro hoc ergo accepit sexaginta solidos et uxor ejus decem Letbaldus filius ejus decem et uxor ejus quinque et Richardus prepositus alios quinque solidos ac duos sextarios de frumento Ex hoc autem testes fuerunt Letbaldus de Copetra Petrus de Civignon ac uxor domni Letbaldi coram domno Hugone priore et Anthelmo monacho De bosco de Bornat sicut locus habebat et homines Sancti tenebant silvam et planamentum laudavit Deo et ad locum Paredi ut ipse non quereret nec calumpniaret in posterum [] homines et feminas calumpniabat quos locus Paredi habebat et tenebat Et venit domnus Hugo prior ad placitum cum eo et dedit Deo et ad locum Paredi rectum quod habebat et quod injuste calumpniabat verpivit excepto quemdam fabrum qui stabat apud Monte Villa Pro hoc accepit unam mulam bonam et alia munera uxor ejus et filius ejus Ledbaldus laudaverunt per omnia quod ipse habebat datum Ad hoc donum fuerunt domnus Hugo prior et Antelmus monachus et Jocerannus de Coperia ac Ledbaldus de Coperia Rotbertus d'Orvals Richardus prepositus Hoc ergo placitum sicut ibi in ista carta continetur negavit domnus Letbaldus ita se non fecisse et adprehendit placitum cum domno Hugone priore ad Frasnem a Paion et narravit domnus Anthelmus monachus quod hunc placitum sicut in ista carta continebatur ipse habebat factum et laudatum Domnus Artaldus de Buxol et Letbaldus de Copetra et Petrus de Civin ac mulier uxor domni Letbaldi seqestraverunt se ad unam partem et dixerunt se esse testes veraces quia sicut Anthelmus monachus narravit et in ista carta continebatur ita erat Domnus Letbaldus de Digonia sicut isti quatuor testes quos supra nominavimus dixerunt ita laudavit per omnia et dedit Deo et ad locum Paredi uxor ejus et filius ejus Letbaldus laudaverunt Hoc autem factum est ad Frasnem a Paion Testes Gauffredus de Cassaneis Jozerannus de Marzili Artaldus Buxol Letbaldus de Coperia Petrus de Civin Quidam femina erat que vocabatur Susanna et tenebat terram ad Bonofont totam illam terram sicut illa tenebat domnus Letbaldus de Digonia dedit Deo et ad locum Paredi in manu Antelmi monachi et accepit a priore domno Hu[gone] XX quinque solidos Testes ex hoc fuerunt uxor ejus et filii ejus Artaldus de Buxol Letbaldus de Coperia Petrus de Civinun Letbaldus Velobarnia