Charter Document - 02290157

Charter Document - 02290157


Charter Number: 02290157
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1055 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domnus Bernardus de Angleduris filius Bernardi senioris et uxoris ejus domne Fulcrede dedit Deo et ad locum Paredi illam condeminam que est juxta condeminam monachorum in Viventio villa in qua duplam taschiam habebant monachi omnia que ibi habebat dedit et filium suum Stephanum obtulit Deo in monasterio ad servandum Christo in perpetuum pro redemptione anime sue et uxoris et patris ac matris atque omnium antecessorum suorum Pro hoc ergo dono spoponderunt ei domnus Hugo prior et alii seniores et si monachus fieri voluerit ac obitus suus ei evenerit et se fecerit portare in monasterio gratis recipiatur etiam si nichil aliud eis dederit Per istud donum accepit a priore unum equum liardum et XXXV solidos et unusquisque de filiis suis habuit unam bonam tunicam blidalem de fustanea necnon et filia ejus similiter et omnes hoc donum laudaverunt Hoc ergo donum fecit in villa de Digonz in manu prioris domni Hugonis et frater ejus Ansedeus laudavit atque domnus Falco de Borbon ac mater ejus Agnes Testes ex hoc dono sunt hi Rotbertus de Angleduris et Bernardus frater ejus Durannus Galdelas Stephanus Angleduris Rainerius de Moriniaco Oddo Digonz Gaufredus Stephanus Digonz Post hec domnus Dalmatius [de Borbon] de Hierusalem veniens coram domno Hugone in villa de Digonz hoc donum laudavit sicut prius laudaverant uxor ejus Agnes et filius ejus Falco Testes sunt Falcho filius ejus Bernardus Grossus Bernardus Angleduris Galegellus Ansedeus Durannus