Charter Document - 02290152
Charter Number: | 02290152 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domnus Lebaudus de Digonia faciebat multas querimonias et molestias contra locum et fratres Auree Vallis de quadam silva que vocatur Rasneria quam silvam dederat Adelaidis comitissa filia Teobaldi comitis Deo et ad luminariam hujus loci et quandam capellam dictam ad Sanctam Ecclesiam justa eamdem silvam dicebat enim dictus Lebaudus dictam silvam de suo esse casamento Tandem vero in fine celitus inspiratus sentiens sibi mortem vicinam misit et vocavit priorem hujus loci et dedit et quictavit quicquit ipse et sui in dicta silva cum terra pertinente habebat vel habere debuerat ad luminariam ecclesie de Paredo pro remedio anime sue et laudavit donum quod de eadem silva domina Adalaidis fecerat Dedit etiam idem Lebaudus quemdam hominem justa eamdem silvam manentem nomine Alardum Fadi et heredes ejus sicut ipse et sui antecessores tenuerunt in perpetuum pacifice possidenda Testes et laudatores domina Adalaidis et Wido de Tier filius ejus uxor domni Lebaudi et filius ejus Jocerannus de Copetre Atto Buxul H de Ozoles P de Civin H de la Tor et alii multi