Charter Document - 02290132
| Charter Number: | 02290132 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1055 - 1099 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam miles Erderadus nomine dedit Deo et huic loco quartam partem ecclesie Sancti Leodegarii martyris scilicet presbyteratum offerendam cimiterium et decimum simulque omnia quod in predicta ecclesia videbatur habere perpetualiter ex toto usque ad inquirendum laudante et consentiente uxore ejus necnon filii eorum Bernardus et Jocerannus Fecit autem hoc donum pro salute anime sue et uxoris et filiorum suorum et omnium antecessorum suorum quando vero ex hac vita migraverint ipse vel uxor aut filii ejus si asportari se fecerint in hoc loco honestissime sepeliantur Pro hoc acceperunt autem in munere Erderadus et Bernardus filius ejus a domno Hugone priore quatuor libras denariorum Testes Antelmus monachus Petrus monachus Durannus Merolus Rodulfus archipresbiter Letaldus de Chaloe Hugo del Paschet Stephanus de Patriciaco
