Charter Document - 02290111
Charter Number: | 02290111 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0999 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Patris Odilonis et egregii comitis Hugonis et episcopi ac prioris domni Gonterii tempore fuit quidam miles nomine Heldinus ex castro Montis Sancti Vincentii qui ab ipso comite et a quodam ejus famulo nomine Bernardo mansum qui dicitur Belmont sue opibus substantie gratanter comparavit Procedente vero tempore cum comes Hugo profectionem pararet Hierosolimis multi ad eum undique convenerunt inter quos prior hujus loci domnus Gonterius cum quibusdam fratribus ferentibus munera advenit suggerens jam dicto comiti de manso Belmont quia sibi vicinus utilis esset et congruus Quapropter predictus comes advocans prefatum Heldinum quia sciebat se ab eo diligi suasit ei ut quia audierat suum quendam filium Deo vovisse ipsum puerum ad baptismum in monasterio ferre faceret litteris traderet et Deo in predicto loco offerret assensit his rationibus prefatus Heldinus et ita in dominium Sancti devenit isdem mansus Post mortem vero domni Hugonis comitis nepos ejus Tedbaldus surrexit in loco illius et ex hoc manso beneficiavit quemdam militem nomine Rodbertum de Montermenter ea apposita conditione ut si non ante saltim in suo fine eumdem mansum loco Sancti redderet Unde isdem Rodbertus post multos annos infirmitate corporis Cluniaco detentus Deo et sanctis ejus et domno Ugoni abbati hunc mansum reddidit ad prelibatum Auree Vallis locum et in augmentum obtulit quandam forestam sui juris in villa Breterias sitam juxta castrum Montermenter Hoc donum filii ejus Wilelmus Dalmatius Ansedeus Stephanus audierunt et laudaverunt sed denuo C solidos pro hoc acceperunt Signum Wilelmi de Varenas S Bernardi senis Angleduris Wilelmi de Vetulis Stephani Seschal