Charter Document - 02290094
Charter Number: | 02290094 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam miles nomine Hugo de Larris jam ante cum patre dederat Deo et huic loco ecclesiam de Murciaco scilicet illam quam ibi videbatur habere partem quam itidem repetens cum aliis malefactis et innumeris querimoniis quas contra priorem istius loci habebat Tandem vero resipiscens coegit ad hoc ipsemet Hugo domnum Hugonem priorem ut cum bono animo iterum susciperet partem predicte ecclesie quod et fecit Deditque ipse Hugo de Larris Deo et huic loco omnia que ibi habebat scilicet presbiteratum cimiterium decimum et offerendam totum usque ad inquirendum Fecitque laudari hoc Ornado presbitero qui ipsam ecclesiam tenebat de illo et uxori sue Hildearde accepit autem pro hoc a domno Hugone priore unum equum pro centum solidis Misitque fide jussorem in manu prioris Hugonem Scabellis tali conveniencia ut usque ad festivitatem sancti Johannis Babtiste alium fide jussorem mittat valentem illum ut ipse Hugo sit ex medietate fidejussor et alius ex alia medietate ut si forte aliquod malum de ipsa ecclesia ipse Hugo vel aliquis pro eo fratribus hujus loci intulerit fide jussores emendent Testes Antelmus monachus Hugo Scabellis Wichardus Cavazola Popez