Charter Document - 02290087
Charter Number: | 02290087 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domna comitissa Adheleidis dedit Deo et ad locum Paredi aliquid de rebus suis que sunt site in parochia Martiniacensi hoc est villam que vocatur Leschirolles terramque appellatam Belfestu cum omni sua integritate consuetudinibus et omnibus ad se pertinenciis servis et ancillis excepto quodam homine nomine Rodulfo terris cultis et incultis silvis pratis pascuis aquis aquarumque cursibus omnia et per omnia totum usque ad inquirendum et super hoc prati medietatem quod est secus ecclesiam Sancte Euphemie Domnus Wido de Tier filius ejus laudavit et L solidos accepit domnus Hugo Dalmatius laudavit et denuo ante domnum abbatem Martiniaco tacto ejus baculo in frequentia multorum itidem laudavit domnus Gaufredus Donzi laudavit Hoc donum fecit et laudavit domna Adalaidis ac D solidos accepit S Letbaldi Digonia Artaldi Buxol Atto Buxol Hoc donum suprascriptum laudaverunt Helgodus Bers et duo filii ejus Eldinus et Enricus coram domna Adalaide et domno Gaufredo de Donzi et domno Widone de Tier Lamberto Descal Falcone Wichardo Monert et denuo ivit domnus Anthelmus monachus Mariniaco et ibi laudavit Rotrudis uxor ejus et filius ejus Rotbertus et filia ejus Agnes coram omni familia ejus Post hec domnus Bernardus de Cachiaco faciebat calumpniam apud priorem et seniores hujus loci de quadam villa dicta Belfestu asserens sibi eam datam a comitissa Adalaide in premium Tandem ad hoc ventum est ut domnus Hugo prior hujus loci ad eam properaret ad castrum ejus Calmunt cum fratre Anthelmo ibique adfuerunt legati domni abbatis Hugo cellerarius et Stephanus decanus Itaque ex precatu eorum domnus Bernardus finivit et vuerpivit omnem querimoniam quam ante aiebat et quod recti habebat in ipsa villa Belfestu et in Leschiroles omnia Deo obtulit et jam dictis senioribus Girberga uxor ejus et filius ejus Hugo laudaverunt et acceperunt pro hoc CX solidos Testes fuerunt Gaufredus de Esars Hugo de Vals et Hugo de Olsola et filius ejus Jocerannus Stephanus de Parriniaco