Charter Document - 02290082

Charter Document - 02290082


Charter Number: 02290082
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Innotescat agnitioni fidelium Christi quod quidam nobilis miles nomine Bernardus Uruils cum matre sua et fratribus fecit donum et vuerpitionem Deo et huic loco de quodam servo nomine Theoderico item ex quadam ancilla uxore unius hominis nostri Arnaldi de Albigi quos suos esse proclamabat Hec omnia finivit et XX solidos a domno decano Adraldo accepit S Bernardi S Gaufredi Geraldi Aremburgie matris eorum Ayrardi Tornuli