Charter Document - 02290076
Charter Number: | 02290076 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam miles nomine Letbaldus de Digonia vuerpivit Tetcendam filiosque ejus Deo sanctoque Benedicto et sancto Grato annuente Joceranno de Faltrierias qui ipsos de beneficio ejusdem Letbaldi se tenere fatebatur Apud castrum Sine Vinea veniens prior hujus loci Hugo et monachi Sancti Benedicti de Parriciaco questi sunt in placito generali injuste sibi eosdem servos auferri quod quique prudentes qui aderant audientes stabilierunt ipsos Deo et sancto Benedicto et sancto Gervasio et Grato ad integrum debere refundi quod ita factum est et ne quis alius inposterum calumniare presumeret dederunt Letbaldo de Digonia XX solidos faventibus Artaldo fratre ejusdem Joceranno et Guidone de Sancto Privato sororio eorum Signum Letbaldi Digoni S Joceranni S Artaldi fratris ejus S Guidonis S Antelmi S Rotberti Rungifer S Stephani archipresbiteri