Charter Document - 02290070

Charter Document - 02290070


Charter Number: 02290070
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Quidam homo nomine Lambertus dedit Deo et huic loco VIII denarios et II panes et I sextarium vini et taschiam in manso de la Chassanii sicut habebat et recipiebat uxor ejus et filius Durannus et item frater ejus Durannus et filius ejus Artaldus hec omnia laudaverunt et pro hoc accepit a domno Fulcone VIII solidos Hujus rei sunt testes Gaufridus de Cassannis Girardus de Valestinas Humbertus frater ejus Alterius doni hec carta testis de vinea scilicet quam Artaldus de Parriniaco et Hugo frater ejus dederunt Deo et huic loco unam vineam que est in obedientia de Prisciaco ad Moncel et pro hoc acceperunt V solidos et unam vanam Cujus rei sunt testes Arnaldus presbiter Bernardus famulus Petrus Parriniacus Bernardus Buriandes