Charter Document - 02290048

Charter Document - 02290048


Charter Number: 02290048
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1055 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Homo quidam Benedictus nomine de Cutiaco Dei amore compulsus dedit in elemosina pro anima sua omniumque parentorum suorum animabus aliquid de hereditate sua que sita est in parochia Sancti Leodegarii totum videlicet quod ibi videbatur habere hoc sunt quatuor terre divisiones quantum in longum vel latum determinant Testes hujus doni sunt Deodatus prepositus Bernocus Moncels Durannus Peredet Item uxor cujusdam hominis Duranni Ceci de Sancto Luciano obtulit Deo in elemosina totum allodium suum quem videbatur habere in villa Basifranc in parochia de Vitri Dati hujus sunt testes Bernardus cementarius Durannus Peredet Ansoenus Ipse jam dictus frater Wichardus extruxit molendinum super fluvium Bizon cui calumpniabantur quidam homines Inus Rainerius Moncel et Andreas Contat et ipsi ergo finierunt et Deo obtulerunt si quid recti erat eis eo tenore ut in alimaunia pauperum proficeret Hujus rationis testes sunt Hugo de Larr Constans Boeri Lethaldus de Capella Omnes isti supradicti calumpniatores pro hoc dono unusquisque IIII solidos acceperunt Adalis de Fracto Puteo et filii ejus Letardus et Rotbertus et filia ejus Deodata laudaverunt donum molendini supradicti quam in eo partem ipsi habebant et acceperunt pro hoc III solidos et sex denarios Testes Girardus de Fracto Puteo et Durannus filius Constabuli Folcherius de Corouro fecit fidem supradicte Adelais ut si malum de molino evenerit ipse emendet Benedictus de Rimannes fecit fidem Eldrico fratri suo de filio ejus Rotberto de simili causa Theterals laudavit et XX denarios accepit Sig Bet Duranni Hugo de Un Rotbertus presbiter Rodulfus Meschinus Quidam miles e castro Sancti Johannis nomine Ansedeus de Angleduris dedit Deo in elemosina et domno Wichardo hel[emosinario] quemdam suum servum nomine Stephanum et pro hoc dono VII solidos accepit Bernardus Caval Stephanus Gunzze Petrus Guntar Bernardus Guntar Girardus Benedictus Rainardus Winebald Bernardus isti omnes erant calumniatores molendini et guerpierunt Deo et ad locum Paredi Testes ex hoc Rainaudus et Durannus monachi et Morestenus Faitaldus testes fuerunt Wilelmus Luurciaco Walterius Florenzang Hugo de Saliniaco dedit Deo in elemosina pro salute anime sue servulum suum nomine Teudbaldum Hugo et Wichardus filii ejus laudaverunt testes Ansedeus et Rotbertus fratres fuerunt Hugo et Agano similiter fratres Domnus Hugo Cluniensis abbas ex consensu domni Hugonis prioris et Wichardi helemosinarii stabilivit et jussit ut molina que in stagno Tolon construxit vel construxerit pisces ex stagno in generali fratrum deveniant reditus annonarum molini ad elemosinam monasterii perveniant precepit