Charter Document - 02290027

Charter Document - 02290027


Charter Number: 02290027
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini notum sit omnibus futuris et presentibus quod quidam strenui homines Bernardus et Stephanus presbiteri Girardus et Rotbertus laici qui conquisierant sibi ecclesias eam que dicitur Dio et illam dictam Columbariensem itemque Sancti Simphoriani divinitus inspirati dederunt Deo et huic loco omnia que possidebant in prefatis ecclesiis presentibus et consentientibus domni abbatis nepotibus Gaufrido et Hugone Dalmatio Pontio Rufo et Joceranno Valestinas mediatoribus Igitur domnus Hugo prior loci qui hec omnia procurabat adiit domnum abbatem Hugonem Marciniaco dixitque ei omnem rei geste rationem ibi ergo prefati viri datores et laudatores quam plures fuerunt presentes et obtulerunt in manu domni abbatis donum superius dictum ibique interfuit domnus Gaufredus et frater ejus Hugo Dalmatius Tetardus Roenensis et alii quam plures Uldricus de Sancto Prejecto habebat in ecclesia Dio X solidos annualiter jamque eos Hugoni de Laval itidem beneficiaverat post multa ergo verborum luctamina ipse domnus Uldricus salva fidelitate suorum dominorum accepit LX solidos et Hugo de Laval CXX feceruntque donum Deo et huic loco in manu domni Hugonis abbatis et prioris loci publice coram cunctis ex supra dictis X solidis Hugo Dalmatius habuit CC solidos et cum fratre suo domno Gaufredo per omnia laudavit Tetardus Roenes et Girardus Perrius Hugo Bochars Gotardus Bargi Jocerannus Vendenessi Wilelmus de Valestinas dedit Deo et huic loco V solidos quos percipiebat in ecclesia Sancti Simphoriani accepitque a suo fratre domno Fulcone quindecim solidos et dimidium Testes hujus rei Rotbertus Dio Mainfredus Ainardus Wigo de Cunziaco Est prefixum certa et vera ratione coram testibus inter domnum Hugonem priorem et domnum Stephanum presbiterum fratresque ejus ut ecclesiam Dio et medietatem ecclesie Sancti Simphoriani in vita sua habeat et post ejus finem si monachatum induat habitum ad fratres loci prefati testes Stephanus Martinus Mareschus Tararaldus