Charter Document - 02290025
Charter Number: | 02290025 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domnus Gaufredus de Cassagnias dedit Deo et huic loco in villa Corbiniaco ecclesiam Sancti Petri cum cimiterio ac presbiteratu et mansum secretarii ecclesie cum capella Sancti Martini ac omnibus sibi pertinentibus cum ratione ut si castrum defecerit manentes denuo in cimiterio censum reddant debitum Item in silvis suis dedit monachis inibi commanentibus omnia necessaria ad utendum ad mansiones ad calefaciendum ad porcos saginandos Adauxit item Sancti Petri ecclesiam que dicitur Oredors cum presbiteratu sed et decimas de condeminis suis que sunt site in villa Cassanias itemque adjunxit ut si aliquis ex suis fidelibus ex beneficio suo quod tenet de eo in jam dicto loco pro anima sua devolverit offerre salvum permaneat et stabile Sed et hoc perfinitum est ut neque ipse neque ullus ex suis aliquando ibi manentibus vim inferat Acta sunt hec publice in villa Corbiniaco domno Hugone priore cum aliquibus fratribus presente coram multis testibus Hugone de Giverze Gaufrido nepote ejus Bertranno de Vilorbane Girardo Valestines Duranno preposito qui hoc donum laudavit et ea que de sua prepositura erant Deo obtulit ac XXX solidos accepit Artaldus filius ejus laudavit Gaufredus et uxor ejus DLX solidos a domno Hugone priore perceperunt Durannus presbiter laudavit jam dictarum ecclesiarum donationem eo tenere ut in vita sua medietatem ecclesiarum Oretors et Corbignie detineat et illam Sancti Martini in dominio et post mortem suam vel monacatum ad locum Sancti redeat in dominium Domnus Agano presul Eduensis et domnus Wido archidiaconus Durannus Merolus Hugo Spiriaco hec omnia supradicta laudaverunt Donum ejus ecclesie que Oretors dicitur quod domnus Gaufredus dedit huic loco laudavit domnus Tetardus de Roena et Bonuspar ejus filius et concesserunt ut si quis ex fidelibus eorum de benefitio suo in fidelitate eorum manens huic loco aliquid dare voluerit stabile fiat accepitque unum equum et XXX solidos et unam vanam et unum barahu Testes fuerunt Hugo de Bonefont Wigo Meschins Benedictus Bernardus