Charter Document - 02290022

Charter Document - 02290022


Charter Number: 02290022
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noscant omnes quod nobilissimus miles domnus Ylius de Chavasiget pro anima sua et Rotrudis uxoris ejus filiorumque suorum Achardi Artaldi et Wigonis omniumque antecessorum dedit Deo et huic loco ecclesiam quam vocant Novas Casas et cimiterium cum presbiteratu ac omnia que presbiter vel edituus in ipsa ecclesia de eo tenebat sive in decimis vel in offerendis eo tenore ut omni anno in aniversario ejusdem Rotrudis fratres loci in missis et in aliis officiis ejus plenam habeant memoriam et refectionem habeant caritativam de domibus vero que in cimiterio sunt vel inante fuerunt preceptum est ut seniores loci plene censum habeant Super hec dedit mansum de Villeret et mansum de Villena cum vercheria que debet duos sextarios avene et duos panes et duos capones et unum denarium et I mussal de canavo et duos servos Martinum et Marinum et filium ejus et filiam omnique progenie que de eis egressura est Testes hujus rationis fuerunt Artaldus et Wigo fratres Jocerannus Marcile Atto Marcilie Archimbaldus Blanc Letbaldus Digonia Bernardus de Chatgie Hugo de Salcine Hugo de Laval Achardus Villon