Charter Document - 02290016

Charter Document - 02290016


Charter Number: 02290016
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1055
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cunctis ecclesie filiis notif[ica] huic carte de quibusdam rebus ad locum [] inserta videtur ut quicumque de his rebus que [] taverint veritati testimonium ferant Est autem h[ec cart]a de hoc quod tempore domni Aganonis Eduensis ecclesie presulis domnus Hugo Paredi prior ipsum presulem cunctorumque canonicorum conventum adierit pro terris ecclesiis hominibus et feminis predicto loco pertinentibus que ipse aut antecessores sui de episcopatu adquisierant rogans ut ipse episcopus cunctorumque canonicorum congregatio auctoritate sua juberent loco sibi subdito concedi omnia Que domnus pontifex omnesque canonici libentissime annuentes laudaverunt in capitulo sicut tunc temporis habebat et possidebat predictus locus terras homines feminas et ecclesias tam adquisitas quam de militibus adquisituras preter suum debitum In hac vero laudatione sumpserunt inter se talem societatem ut cum aliquis ex canonicis illius ecclesie obierit fratres de Paredo tantum faciant quantum de monachis similiter canonici de monachis faciant sicut de se ipsis et in omnibus eorum tribulationibus pro posse suo eis subveniant et velut proprias res omnia que ad ipsos pertinent tueantur et defendant Testes hujus rei Agano episcopus Walterius decanus Wido archidiaconus Noviodus cantor et archidiaconus Ansericus prepositus Hugo sacristes Seguinus archidiaconus Hugo archidiaconus Rainerius archipresbiter Durannus capellanus domnus Admarus Sancti Stephani abbas Stephanus abbas Sancti Quintini