Charter Document - 02290012
Charter Number: | 02290012 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Inter hec libet memorari de quibusdam prepositis sive procuratoribus hujus loci qui in precedentibus temporibus solliciti exsecutores edificatores et in melioratione loci pervigiles fuerunt strenuique sive utiles Quorum aliquos nominari placet Andraldum videlicet virum sapientem et eruditum qui in multis interius exteriusque loco fuit utilis post hunc fuit domnus Gunterius vir bonus castus et rectus qui similiter ut prior multis locum ditavit necessariis id est in edificiis in adquirendis terris diversisque commodis huic successit domnus Segualdus qui et ipse interius exteriusque locum in omnibus studuit per omnia meliorare non dispar etiam fuit alius domnus Girbertus qui in multis et quampluribus hunc locum exornavit decentius Post hos vero quem nominari competit nimium quia et hoc exigit ipsa operis materies devenit domnus Hugo hoc tempore moderno qui secutus exempla priorum in omnibus affabilis et benivolus cunctis plenissime intus extraque locum adornavit dignissime id est in edificiis in ornamentis in ecclesiarum terrarumque multiplicium locis in diversis emptione redemptione novarumque consuetudinum ademptione quarum quedam hic erunt inserende