Charter Document - 02290006

Charter Document - 02290006


Charter Number: 02290006
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0990
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dedit etiam ex quadam piscaria in fluvio Harari posita et ad Ulmos dicta omnem medietatem cum ipsius piscatoribus cunctam etiam terram Willelmi quondam Judei in villa Theconerias positam et in aliis quam plurimis locis cum domo ejus in civitate Cabilonis posita dedit etiam universam terram quam antiquitus tenuerunt Judei in villa dicta Curte Judea cum vineis cunctisque pertinentiis mansum quendam in Biciaco situm cum vineis terris cultis et incultis et omnibus ubi ubi appenditiis campis pratis vineis omnia usque ad inquirendum mansum alium ad Avariaco dictum et quidquid ad ipsum mansum aspicit omnibus in locis hoc sunt vineis pratis silvis terris aquarumve decursibus quesitum ad inquirendum totum ad integrum servis atque ancillis item ecclesiam quandam in Monte Sancti Vincentii sitam cum omnibus appendiciis simul et mercatum ipsius ville et omnia que ad ipsum mercatum pertinere videntur sicut tenuerat ipse dedit etiam in ipsa villa tertiam[]u [] omnibus appenditiis suis [aqu]is aquarumve decursibus [totum ad] integrum sicut Evraldus tenuit []gias dictum cum mancipiis pluribus [] vineas quasdam in villa Paion [quos] tenuerat a comite Lamberto in be[neficium u]num in Saviniaco dictum alterum [] mancipiis utriusque sexus cunctisque [unum] juxta ecclesiam Sancti Justi situm aliumque [] mancipiis utriusque sexus cunctisque [] et quandam colonicam Sancti Pauli post mortem [] item dedit mansum unum a Laval dictum cum villa [] dicta mancipiisque et omnibus adjacentiis item alium []um dictum cum mancipiis utriusque sexus et omnibus sibi pertinentibus [it]em dedit quasdam franchisias de illis hominibus qui circa illum degunt item dedit aliam capellam in villa Digontio residentem ad Sanctum Victorem dictam cum manso Sancti Martini et omnibus ejus appenditiis et item quandam piscariam in fluvio Ligeris Dedit etiam omnem terram Sancti Cirici ultra eundem Ligeris fluvium sitam cum villa que vulgo dicitur Vivent et cunctis franchisiis mancipiis utriusque sexus seu et omnibus pertinentiis Largitus est necne ex silva Marciniacensi vel Baronensi omnem tertiam partem cum omni earum consuetudine et integritate item dedit quandam ecclesiam in pago Cabilonensi dictam Chassingiacum cum omnibus suis appendiciis id est villis mansis servis et ancillis franchisiis vineis pratis silvis pascuis molendinis aquis aquarumque cursibus totum ad integrum usque ad inquirendum