Charter Document - 02290004

Charter Document - 02290004


Charter Number: 02290004
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 0978
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab Incarnatione Domini DCCCCLXXXVIII quia non est in hominis potestate ejus vita decessit e mundo isdem egregius comes octavo kalendas martii suisque ante suum obitum testificavit ut quia longe discesserant a propriis tumulatio ejus corporis non alibi sed potius esset in loco a se constructo Nos ergo his premissis ut ad cepta redeamus tam pro jam dictis quam etiam pro subsecuturis ea que videntur innectamus Sit elemosinis his assensum prebentibus gratia pax et misericordia a Deo Patre et Domino Jesu Christo Spiritu quoque Sancto prosperitas salubritas et vite utriusque felicitas violatori vero et desertori raptori profanatori rerum Christi servorum hoc in loco commanentium anathema maledictio dampnatio pars cum Dathan Chore et Abiron societas cum Pilato et Juda et Caipha et cum Judeis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis nisi resipuerit et satisfecerit denasque libras auri coactus exsolvat judici Amen