Charter Document - 02290002

Charter Document - 02290002


Charter Number: 02290002
Cartulary Title: Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum [Paray-le-Monial]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 0977
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Igitur postquam per dispositionem Dei ante secula prescientis omnia et qui vocat ea que non sunt tanquam ea que sunt nobilissimus strenuissimusque Lambertus filius Rotberti vicecomitis Ingeltrude matre ortus obtinuit comitatum Cabilonensem primus assentante rege primoribusque Francie cogitans erga se Dei cara beneficia acto colloquio cum fi[delibus] riis et quodam suo conse[ntaneo] [] [communica]vit eis votum sui cordis []endi effectum Quod ipsi grati [animi affectu audientes accersi]vit patrem laudatum Cluni[acensem abbatem nomine Mai]olum eique declaravit suum [propositum] [] [ut d]ie certo ad se properaret [] ejus audiens libenter accepit [a]tque occurrerunt sibi et simul [qui]a non sedebat animis qualitas []tes vero supra colliculum qui [] orbes providus pater huc illucque []rius subjacentem vallem rubis []sam queque Aurea Vallis hac ex oc[casione]nens pater Maiolus videtur in []es hic profecto locus adeo tibi []aratus nempe ut tibi primam [ec]ce aqua ecce nemora empta [] congrua nec ultra o vir sapiens []ei a Deo collatum in dies prorsus prolonges []nte celerius ducat effectum Assensit ergo [] comes et advocatis suis ministris injunxit eis omnia ut volebat erogans pecunie aliarumque [] maximam quantitatem Alacriter ergo incepta est [con]structio monasterii in valle illa dumosa in nomine Domini anno ab Incarnatione Domini nongentesimo LXXIII et ut certius crederetur Deo esse placitum magnum calcis lapidumque supplementum repertum est ibi defossum eatenus vicinis incognitum quod plenius provexit opus ad cumulum Ne ergo generent verba fastidium pluriora sunt brevianda et ad lucem deducenda Deo volente bonorum auctore operis perfectio attollebatur paulatimque die in diem augmentabatur ita ut in septimo anno tres invitati antistites cum ingenti clericorum monachorum laicorumque sexus utriusque numerosa plebe ipso domno comite magnifice omnia providente [] honestate in sancti Salvatoris [] ac sancti Johannis Babtiste omni jure [] comes ampla dona obtu[lit] larga munera dedit mag[] amplum contulit ex suis re[bus] dotalitium Sed antequam ea ta[] [vil]larum diversarum scripta que ni[mis] unus ad notande sunt multiplic[es]un []lum minus utiles brevientur []a datores nomina eorum terrarumque situs test[es ve]l si qua sunt commoda describantur cetera om[ittantur] Acta est hec consecratio anno ab Incarnatione Domini DCCCCLXXVII cum magna gloria