Charter Document - 02280036

Charter Document - 02280036


Charter Number: 02280036
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos frater Arnulphus prior humilis S Stephani Nivernensis totusque ejusdem loci conventus Notum facimus universis pres litteras inspecturis quod nos de communi consensu et unanimi voluntate concessimus nobili mulieri Isabelle dicte domine de Bosco quod ipsa possit construere parrochialem ecclesiam ubicumque sibi placuerit inter Montetum et grangiam suam apud boscum infra fines parrochie S Stephani Nivern Concedimus etiam et volumus quod parrochiani nostri de Novavilla et de Closeaux sint de dicta parrochia construenda et curam illorum habeat presbyter qui pro tempore serviat in eadem Ita tamen quod in recompensationem dictorum parrochianorum nobis et presbytero nostro S Stephani tenetur dicta domina quadraginta solidos Nivernenses in reditibus assignare et procurabit litteras testimoniales domini episcopi nobis tradi quod ad nos spectat collatio illius parochie cum in finibus nostris parochie S Stephani sit construenda et de nostris propriis parrochiis sit dotanda Actum anno domini MCCXXXVII