Charter Document - 02280029

Charter Document - 02280029


Charter Number: 02280029
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1232
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano magistro Nicolao archidiacono et cantori Trecensi salutem et apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster episcopus Nivernensis nobis exposuit quod ipse mandato recepto apostolico et authoritate nostra ut sua sibi subjecta monasteria visitare in priores et monachos S Salvatoris et S Stephani Cluniacensis ordinis diocesano sibi jure subjectos ipsum admittere negantes excommunicationis sententiam promulgavit quam apostolico petiit munimine roborari Ex parte vero dilecti filii Cluniacencis abbatis fuit propositum ex adverso quod cum dicti prioratus ab episcopali juridictione sint liberi et eidem abbati immediate subditi prefatus episcopus nec predicti authoritate mandati nec propria potuit vel debuit in predictis prioratibus visitationis officium usurpare contra quem licet propter hoc fuerit ad sedem apostolicam appellatum idem tamen appellatione contempta in priores et monachos prioratuum predictorum ac coquentes in eorum furnis et alias participantes eisdem excommunicationis sententiam contra indulgentias et privilegia Cluniacensis ordinis temere ut dicitur promulgavit et eorum ecclesias supposuit interdicto Mandamus per censuram eamdem cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere Datum Anagnie XIII kal januarii pontificatus nostri anno sexto