Charter Document - 02280013

Charter Document - 02280013


Charter Number: 02280013
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et posteri quod ego Guido comes Niv laudavi et concessi ecclesie S Stephani de Niverno et Bernardo ejusdem ecclesie tunc priori quod marallum suum et nuncius maralli sui publice clamaret per totam villam Nivernensem et curreret sicut ceteri nuncii qui meos habent marallos statuens deinceps et inhibens ne quis nuncio ecclesie deferenti marallum impedimentum ullum facere presumat Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum presentis scripti patrocinio muniri et sigilli mei impressione roboravi Hujus testes sunt Thomas clericus Stephanus de Petrapertusia Abbo vicecomes Regnaudus de Marchia Theobaudus de Conessa Stephanus Thibaut tunc prepositus Nivernensis Hugo Roclenus de Montepodio Beraudus Guitonellus Bastum Hugo de Charusi Actum est hoc Nivernis anno verbi incarnati m centesimo septuagesimo tertio