Charter Document - 02280007

Charter Document - 02280007


Charter Number: 02280007
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1157
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus comes Nivernensis filius Willelmi comitis qui Chartusie obiit notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod Girardus de sancto Patricio qui apud Heudonem sacristam Sancti Cirici Nivernis manebat qui meus francus homo erat quesivit sibi in matrimonio dari uxorem de burgo S Stephani scilicet filiam Martini quatuor domos Bernardus autem prior de S Stephano audiens quod Girardus meus francus homo esset noluit concedere ut de burgo uxorem duceret nisi prius ego quittarem quicquid in Girardo habebam Precibus igitur ejusdem Bernardi prioris et Heudonis sacriste quittavi eumdem Girardum Deo et beato Stephano ut sit francus homo ecclesie S Stephani sicut alii franchi homines ejusdem ecclesie sunt Quicquid in illum habebam quittavi sine requisitione in perpetuum super hoc etiam presentem cartam sigilli mei impressione firmatam ei tradidi Testes sunt etiam qui hoc viderunt et audierunt Bernardus prior de S Stephano Heudo sacrista Nivernis magister Steps Aichardus dapifer Rotbertus Normannus prepositus Durannus de Fonvente Wualterus Raymundus Johannes Flamensis Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLVII regnante Ludovico rege Francorum Gautfrido Nivernensi episcopo