Charter Document - 02280006
Charter Number: | 02280006 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1143 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo de Petrapertusia notum facio omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris quod concessi Deo et beate Marie et beato prothomartiri Stephano et Bernardo tunc temporis ecclesie beati Stephani Nivernensis priori et monachis ibi in perpetuum deo servientibus partem meam de decima quam apud Sarmasiam habebam et quicquid de eadem decima adquirere poterit ab his qui in eadem decima aliquid de me tenent et XVII solidos censuales in molendino quod Chaucha fossa dicitur Hec bona fide laudavi et concessi eis tam pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum quam etiam pro mercede temporali Dederunt enim mihi monachi de peccunia ecclesie propter hoc quatuor viginti libras Laudavit hoc Helisabeth uxor mea et Rainaldus frater meus Et ut res ista stabilis in perpetuum permaneret hoc in presencia domini Frotmundi Nivernensis episcopi et in presencia domni Vuillelmi comitis feci Rogavi eciam domnum episcopum ut ipse vendicionem istam a me factam monachis laudaret et ad testimonium veritatis et confirmationis in presenti carta mihi subscriberet et eam sigillo suo roboraret et omnes qui contra hoc factum insurrexerint sub maledicto anathematis poneret Domnum quoque Willelmum comitem rogavi ut et ipse vendicionem istam laudaret et seipsum atque heredes suos responsores et defensores monachis poneret ut nulla umquam calumpnia nulla injuria a me vel ab heredibus meis super hoc eis fieret Rogavi adhuc ut et ipse similiter confirmacionem suam subscribi faceret et sigillo proprio roboraret Igitur ego Frotmundus Dei gracia Nivernensis episcopus quum nostrum est ecclesiastico ordini et profectui vigilanter intendere laudo et confirmo vendicionem istam ab Hugone de Petra pertusia ecclesie sancti Stephani factam et omnes qui adversus hoc factum insurrexerint auctoritate dei et nostra sub maledicto anathematis pono ad testimonium quoque majoris auctoritatis et confirmacionis cartam presentem sigillo nostro roborari feci S Hugonis decani S Drogonis precentoris S Theobaldi archipresbiteri et capellani ecclesie sancti Stephani S Stephani capellani episcopi S Hugonis de Tilio S Rainaldi de Petrapertusia S Gaufridi Bocie et multi alii hoc viderunt et audierunt Ego quoque Willelmus comes Nivernensis quum ad ipsius ecclesie melioracionem tota devocione intendere debeo vendicionem laudavi et filii mei Willelmus et Rainaldus meipsum quoque et heredes meos responsores de Hugone de Petrapertusia jussu ipsius et de heredibus ejus monachis posui ut nullam ab ipsis unque calumpniam vel injuriam super hoc paciantur Cartam eciam presentem sigillo nostro roborari feci S Hugonis de Tilio S Rainaldi de Petrapertusia S Rainaldi Morelli S Belini capellani comitis S Bartholomei de Tornodoro S Theobaldi archipresbiteri S Duranni de Fonvent S Radulfi prepositi Sancti Stephani S Arnulfi de Germiniaco multi alii hoc viderunt et audierunt Factum est hoc Nivernis anno ab incarnacione domini millesimo centesimo XLIII