Charter Document - 02280002

Charter Document - 02280002


Charter Number: 02280002
Cartulary Title: Les Chartes de Saint-Etienne de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1097
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte trinitatis ego Guillermus comes Nivernensis notitie fidelium commendare volui quod ecclesia quam beatus Columbanus in suburbio Nivernis in honore Dei et beate Marie semper virginis et beati prothomartyris Stephani edificaverat post multa annorum curricula ad tantam devovit inopiam ut non esset qui ibidem Deo deserviret et parietes domus vetustate nimia corruerent Ego igitur sciens quod unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem ut que seminaverit homo ea et metet pro salute anime mee et parentum meorum eamdem ecclesiam sicut ejus ostentat visio summa diligentia reedificavi et edificatam ordini monastico et ecclesie Cluniacensi obtuli et ut monachi ibi Deo servientes vivere possent eis de facultatibus et possessionibus meis aliqua contuli Dedi etiam burgum quod ita liberum esse institui ut quicumque in illud venerit vel causa alicujus criminis confugerit postquam burgum intraverit non sit aliquis ausus eum persequi quasi in ecclesia liceat illum securum manere in quantum tenet capacitas burgi Homines quoque burgi ita ab omni mea consuetudine liberos esse volo ut nec mihi nec alicui unquam serviant nisi tantummodo monachis per totam terram meam liberum ingressum et egressum vendendi et emendi facultatem sine impedimento haberint Si homines mei in hostem vadunt homines burgi non ibunt Homines qui de alia terra vel de alia provincia in burgo hospitabantur sicut et alii burgenses liberi ab omni mea consuetudine existant qui autem hanc violaverit sit vita ejus brevis super terram et sit pars ejus et hereditas in ignem eternum cum reprobis et sceleratis Igitur ego Yvo Carnotensis episcopus hujus ecclesie consecrator quamvis indignus cum sodalibus meis coepiscopis videlicet Guidone Nivernensi Galterio Cabilonensi Humbaldo Autissiodorensi excommunicamus et a liminibus sancte ecclesie separamus horum donorum calumniatores ut quicumque infracturam fecerit de libertate ecclesie et burgi sive damnum aliquod intulerit maledictus sit a domino nisi digne satisfecerit Qui vero huic ecclesie servierit et benefecerit de suo aliquid contulerit a Domino mercedem recipiat hic et in seculum seculi amen Factum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo septimo regni Philippi regis francorum anno trigesimo Sigillum Willelmi comitis Nivernensis