Charter Document - 02270119

Charter Document - 02270119


Charter Number: 02270119
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nihil dignius quam quod creature serviunt creatori nihil acceptabilius debet esse nobis servitio illius qui dedit unde serviremus ei nihil honestius quam illum honorare qui dat hominibus honores et regna Hoc ergo recogitantes apud nosmetipsos Ego Bernardus Nivernensis episcopus Raginaudus thesaurarius Ludo sacrista et scientes quia ad aliquod datum vel donum quod habemus in ecclesia Dei non ascendimus ex nobis sed potius illud desursum est descendens a patre luminum pari voto decrevimus secundum quod Deus auxit in nobis gratiam donorum augere et ipsi actiones gratiarum sed cum de multis creaturis gratias sibi augere possemus et deberemus in creatura tamen luminis ei gratias specialiter augere debemus in qua redditus nostros per misericordiam suam nostris ampliavit temporibus ut filii lucis simus et lumini in lumine serviamus Attendendum quoque quod Deus non propter se sed propter nos gaudet servitio lucis cui tantam dedit prerogativam ut ab ipsa inciperet operari per quod plurimum commendavit opera lucis Acta est Nivernis publice anno ab incarnatione Domini MCLXI regnante Ludovico rege Francorum Bernardo venerabili Nivernensium existente presule L Brandus precentor et cancellarius fieri jussit de Statutis statutum sigillatum sigillis episcopi thesaurarii sacriste et capituli Nivernensis de tribus cercis et candela ardentibus ante magnum altare anno MCLXI