Charter Document - 02270118
Charter Number: | 02270118 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presentes littere pervenerint Gillo miseratione divina Niv episcopus salutem in domino sempiternam et si testante scriptura retinendum sit et sciendum quod vetustas fidelissima statuit et servavit tempus tamen qualitas et utilitas nos invitant ut de antiquorum observantiis aliquid immutemus bene ex officii nostri debito visitantes Nivernensem diocesim dominicum gregem inveniunt luporum morsibus expositum manifeste nec non dispositum ad ruinam nisi celeri provisione periculis caute discriminis occuratur Quod videntes et dolentes subjectisque paterno compatientes affectu vias ad hec remediabiles cepimus indagare altas ut a pluribus exquisitas possemus faciliter reperire Sollicitudinis participes elegimus a Deo nobis datos dilectos filios decanum et capitulum Nivernenses quibus perhabita deliberatione diligente visum fuit modis omnibus expedire ut per diocesim latrantium numerus augeatur et tanta ibi est multitudo populi quod non potest per solum archidiaconum Nivernensis ecclesia qui unicus duntaxat in ea fuisse dignoscitur visitari pro tempore ac per hoc premissa pericula perveniunt animarum super hoc utiliter providere volentes salvis in omnibus protestationibus a venerabili filio nostro Simone decano Nivernensi in premissorum tractatu factis et habitis que inferius et in quandam litteram nostro sigillo una cum sigillo decani et capituli predictorum et curie nostre sigillata plenius continetur salvisque ipsi decano et decanatui suo et suis successoribus omnibus et singulis juribus sibi et decanatui quacumque ratione competentibus Nec enim volumus quod super presentem ordinationem ipsi decano et decanatui ad presens vel in futurum aliquod prejudicium generetur de consilio et consensu decani et capituli predictorum prefatum archidiaconatum in duos archidiaconatus dividimus statuentes ut sint duo archidiaconatus et duo archidiaconi quorum unus appellabitur archidiaconus Disesie in ecclesia Nivernensi et habebit dignitatem et officium et terminos archidiaconatus in omnibus in quatuor archipresbiteris archipresbiteratibus clero et populo et ecclesiis ibidem existentibus videlicet de Disesia de Tiengiis de Castellone de Molinis Alter vero appellabitur ut antea vocabatur unico archidiacono existente et exceptis prefatis quatuor archipresbiteratibus habebit quod ante divisionem habebat archidiaconus Nivernensis et preest quatuor archipresbiteris et archipresbiteratibus scilicet de Sancti Petri monasterio de vallibus de Premeriaco et de Luperciaco Et quilibet in suo loco in dignitate officio potestate equales nec ullus in alium territorium seu subjectos alterius potestatem seu jurisdictionem aliquam poterit exercere Ita autem que de questis paratis et denariis sinodalibus consuevit recipere et habere archidiaconus Nivernensis tam per manum nostram quam per manum Cantoris existente Episcopo et non existente inter ipsos equaliter dividantur et eodem modo fiet de tertia parte quo vivente Episcopo quando autem placebit altissimo de medio ad se vocare episcopum vel contigerit sedem vacare questis paratis et denariis predictis remanentibus equaliter dividendis ut premissum est emendas emolumentum sigilli et alias que unicus archidiaconus consuevit habere ubique quilibet in suo loco sine portione alii facienda percipiet et habebit Habebit etiam quilibet sede vacante officialem proprium et curiam tenebit de subjectis suis et omnem jurisdictionem in eos exercebit nec ab uno ad alium appellabitur Archidiaconus Disisie sede vacante utetur novis sigillis quoad curiam alter vero archidiaconus utetur sigillis antiquis quibus uti consueverat archidiaconus Nivernensis et statim ut de antiquis fieri consuevit confirmato episcopo utriusque curie sigilla in thesauro reponentur et custodientur quamdiu vivet episcopus et vacante sede cuilibet nunc tradentur pro ut de antiquis fieri consuevit in ecclesia Nivernensi choro capitulo processionibus et sinodis remanente ordine quatuor antiquarum personarum Archidiaconus Disisie erit inferior et alius archidiaconus necnon alie antique persone eidem preferentur Uterque erit homo ligius episcopi Nivernensis qui fuerit pro tempore sicut alia persona ecclesie Nivernensis et eorum collatio ad episcopum pertinebit Ad stagium autem ratione grossorum fructuum prebende uterque tenebitur sicut ante divisionem unicus tenebatur Statuimus etiam quod si in predictis aliquid superfluum minus actum scriptum aut obscurum repertum fuerit per nos vel successores qui fuerint pro tempore minui aut suppleri possit quodcumque seu etiam declarari requisito consensu decani et capituli predictorum In hac etiam ordinatione actum fuit specialiter et expressum ut si alicujus emulatione aut alia qua de causa quod absit inter predictas personas videlicet decanum et archidiaconos simul vel divisim processu temporis forsitan oriatur qui discordantes una cum speciali consensu capituli ad ecclesiam Autissiodorensem habeant recursum et de consilio decani et capituli ipsius ecclesie questio hujusmodi sine contradictione finaliter separetur Quod ut firmum et stabile perseveret presenti pagine sigillum nostrum apposuimus una cum sigillo decani et capituli predictorum Curia autem protestationes et assertiones decani predicti tales sunt Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Nivernensis salutem in Domino Cum inter reverendissimum patrem et dominum Guillermum Nivernensem episcopum ac venerabiles viros Simonem decanum et capitulum loci ejusdem simul tractaretur de divisione archidiaconatus unici qui est in ecclesia Nivernensi ab antiquo pro honore ecclesie predicte utilitate et profectu tam animarum quam corporum totius diocesis Nivernensis proinde facienda in duas partes ad opus duorum archidiaconatuum et duabus personis quibus de cetero in ipsa Nivernensi ecclesia in certis tam locis assignandis uni vice et nomine archidiaconi fungeretur et distinctionis faciende causa inter illos quam de certis eisdem nominibus imponendis ageretur ab aliquibus ibidem dictum fuit ex eis archidiaconus Nivernensis unus et alius archidiaconus Disesie vel minutus communiter vocaretur Quod tamen intellexisse decanus voce dilucida protestatum est atque dixit quod cum ipse ac predecessores sui qui pro tempore fuerunt decani Nivernenses in civitate et decanatu suo et per totum infra ipsius decanatus metas officio et dignitate archidiaconatus usi sunt et fuerunt pacifici ab antiquo et pro archidiaconis loci illius habiti fuerunt et adhuc habentur nullo minus consentire volebat quod illorum aliquis ex sua institutione Nivernensis archidiaconus vocaretur Quibus sic dictis finaliter concordatum fuit communiter ab omnibus videlicet domino episcopo decano et capitulo supradictis et concessum quod institutionem et divisionem predictas ipsi decano et decanatui et successoribus suis nullum in aliquo prejudicium generetur sed jura sua per omnia et in omnibus supradictis et aliis volebant illibata et integra conservari et quoniam Autissiodorensis et Nivernensis ecclesie cathedrales vicine sunt et in multis consuetudinibus statutis ac aliis convenire dicuntur ad ultimum placuit omnibus et singulis supradictis ac etiam extitit concordatum quod predicta divisio ac etiam institutio ad instar modum divisionis archidiaconatus unici qui in ipsa Autissiodorense ecclesia dudum fuit ac etiam consuevit ab antiquo Necnon et institutione duorum archidiaconorum de novo facta ibidem quantum ad premissa fiant et inibi perpetuo observentur In cujus rei testimonium sigilla curie nostre una cum sigillo venerabilis patris domni episcopi decani et capituli predictorum presentibus litteris duximus apponendum Datum et actum in capitulo ecclesie Nivernensis anno Domini M ducentesimo octuagesimo tertio die mercurii post Inventionem Sancte Crucis