Charter Document - 02270114
| Charter Number: | 02270114 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1090 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus omnibus nostre ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quoniam Domnus tercius Hugo Nivernensis episcopus XV kal septembris prima feria Nivernis sub ulmo sua consedit et nobis canonicis filios Alchisii de Valle divisit Evenerunt autem nostre parti de pueris istis Johannes major natu et Meschinus atque Baronellus et uxor cujusdam nostri rustici Fuit autem Nivernis publice factum videntibus atque audientibus clericis et laicis Clerici vero sunt hii Rainerius precentor Landricus presbyter Bernardus filius Malguini Bernardus de Aziaco Guido Vermilio Iterius de Narsiaco Laici vero sunt isti Edradus puer filius Eldradi Goffridus de Caulivasco Raginaldus prepositus et Oliverius Bernardus de Cruce Raginaldus mirator pedum Girbaldus Baldo Goffridus filius Gislemari et multi alii de servientibus episcopi Giraldus Bogarellus et Sirellus privignus ejus Stephanus dapifer et Raginaldus maris calcus
