Charter Document - 02270113
| Charter Number: | 02270113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Dei patientia Nivernensis episcopus notum facimus presentibus et futuris quod Hugonem Rechaguez quem a diebus multis ante promotionem nostram capitulo nostro dederamus in infirmitate nostra quittavimus ex toto et concessimus ita quod ipse Hugo Theobaldo nepoti meo thesaurario Nivernensi in vita sua serviat ad mensuram nec possit eum ipse Theobaldus thesaurarius gravare absque conscientia et voluntate capituli Quod si facere presumeret in eum de cetero nihil haberet Nullus autem de cognatione mea in ipso Hugo habere poterit juris aliquid Si vero capitulum Theobaldo nepoti meo aliquid dare voluerit pro ejusdem Hugonis in vita sua quitatione unde capitulum et ipse Theobaldus possint convenienter concordare capitulo penitus remanebit memoratus Hugo nec Theobaldum in posterum servire tenebitur in aliquo In cujus rei memoriam et firmitatem presenti pagine sigillum nostrum fecimus apponi Actum anno incarnati verbi MCLXXXVIII
