Charter Document - 02270112
Charter Number: | 02270112 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1159 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sanctorum patrum perhibent instituta terrarum principes ad honorem Dei et anime sue remedium res ecclesiasticas conservare et defensare et eas si potuerint in reditibus et possessionibus augere Noverit autem fidelium tam presentium quam futurorum discretio quod Willelmus Nivernensis comes Guillelmi comitis ad ordinem Cartusie conversi filius guerram cum inimicis suis licet invitus exercens terram canonicorum sancti Cyrici Nivernis cum manu militum hospitatus est et bona hominum canonicorum indebite accepit contra tamen jus et consuetudinem predecessorum suorum qui in terra nullam hospitandi consuetudinem habuerunt Propter quam necessitate illatam injuriam pro capitalibus hominum canonicorum eis ex integro restituendis prefati canonici ab ipso comite fide jussores acceperunt Proinde vero comes divinam incurrere timens indignationem nisi malfactum plenius corrigeret in capitulum ipse et Guillelmus filius ejus devenerunt ibique de illata canonicis et hominibus suis injuria condigne satisfecit Terram enim quamdam in Parriniaci parrochia terram Dei vocatam et universos homines inibi commorantes exceptis duobus servis suis ad damni sui restitntionem canonicis sancti Cyrici in perpetuo possidendam donavit Guillelmo filio suo qui aderat laudante et concedente Ut autem hec canonicorum damni restitutio et terre predicte concessio firma sit et inconvulsa supradictus comes inde cartam fieri precepit et eorum qui viderant et audierant nomina subnotari Ex parte comitis S Oberti militis de Jalliaco S Jocelini militis S Acardi Nivernensis dapiferi S Roberti Normanni prepositi S Margoti de Poga prepositi S Regnauldi Irascuit Item clericorum comitis S Rodulti cappellani comitis S Theobaudi S Magistri Stephani Ex parte capituli S Hugonis decani S Huberti archidiaconi S Drogonis cantoris S Henot sacriste S Arnulfi capellani S Hugonis Vaslini S Ebraudi S Bernardi de Cufeio S Renaudi de Talaia Actum est Nivernis publice in capitulo sancti Cyrici anno ab incarnatione Domini MCLVIIII regnante Ludovico Rege Francorum tempore domini Gaufridi episcopi Nivernensis