Charter Document - 02270111
Charter Number: | 02270111 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido comes Nivernensis notum facio per presens scriptum tam presentibus quam futuris quod pro dilectione quam habeo ad ecclesiam Nivernensem et pro bono servitio quod sepius fecit mihi Bernardus Nivernensis episcopus dono et concedo in eleemosynam predicto episcopo et successoribus suis Primiriacum qualitercumque et quibus modis et de quocumque voluerint firmare et firmitatem garentizare pepigi et fiduciavi Ipse vero Bernardus episcopus ad bonum et ad fidem mihi concessit quod de eadem firmitate mihi aut successoribus meis malum non veniret Ut autem hoc donum in posterum ratum et inconcussum habeatur exinde ego et ipse litteras nobis in invicem fecimus et sigillis nostris utrinque firmavimus Ad majoris etiam robur firmitatis sigillum capituli sancti Cyrici Nivernensis in testimonium hujus rei apponi fecimus Et eorum qui hoc viderunt et audierunt hic nomina subscribuntur Ex parte comitis Narjodus de Tociaco Stephanus de Petrapertusa Achardus de Chaslum Gauterius Bernardi Petrus de Carchum Iterius Erbaudi tunc prepositus Nivernensis Bernardus Loerannus tunc prepositus Marchie Ex parte domini Nivernensis episcopi Theobaldus decanus Nivernensis Hugo archipresbyter Dodo de Cona Gaufridus capellanus episcopi Nivernensis Robertus capellanus comitis magister Thomas Renaldus de Dissesia clericus Fromondus W Piscis Actum est hoc anno verbi Incarnati MC septuagesimo tertio publice apud Colengias vinosas regnante Ludovico rege Francorum Willelmo Autissiodorensi et Stephano Eduensi episcopis