Charter Document - 02270110
Charter Number: | 02270110 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Noverint presentes et futuri quod Bernardus Looranus prepositus de Marchia movit querelam adversus Theobaldum decanum et capitulum sancti Cyrici de justitia quam querebat in terra canonicorum sancti Cyrici que est ultra aquam de Merderon ex parte Marchie in ballia de Germigne Et quia querela erat de justitia terre noluerunt ei canonici respondere nisi haberet preceptum a comite ut quicquid erga prepositum super hoc efficerent comes teneret et in posterum ratum haberet Unde comes decano et canonicis scripsit in hec verba [] Proinde apud Germigne ad diem constitutam canonici et prepositus et servientes comitis de Marchia convenerunt et causa de querela prepositi in hunc modum tractata est Prepositus dicebat comitem debere habere justitiam in terra canonicorum ab aqua Merderon versus Marchiam pro jure castellanie Marchie Canonici autem respondebant quod ecclesia eorum tenuerat et habuerat in pace justitiam in tota terra canonicorum que est de ballia de Germigne in tempore eorum qui castrum et castellanam de Marchia jure hereditario possederant et in tempore Guillelmi fratris sui qui predictum castrum per quandam mutationem adquisivit Hoc Prepositus et pars comitis negabat Pars vero canonicorum se probaturum constanter promisit Utrique postea super hoc judicium fieri postulaverunt Adjudicatum est igitur presentibus utriusque partis legitimis et discretis personis quod si canonici probare possent justitiam se habuisse in predicta terra in tempore eorum quos predixerant de cetero justitiam in futurum sine omni contradictione habere deberent Recitato itaque judicio et concesso canonici plures produxerunt testes legitimos et idoneos presbyteros laicos Prepositus vero testimonio presbyterorum adquievit et a laicis juramentum accepit Factum est hoc videntibus plurimis utriusque partis clericis et laicis quorum nomina subscribuntur Ex parte canonicorum Theobaldus decanus Odo archipresbyter Hugo Vaslini Odo de sancto Bonito Stephanus Vartiliaci de Cona Johannes Virziliacensis prepositus de Germigne Canonici Atto de Solenge Stephanus capellanus de Germigne presbyteri Ebrardus prepositus de Germigne Rodulfus Burellus Amicus forestarius Brutinus de Clamora Rodulfus Gais Martinus de Chalagnes Regnaudus Tortus Petrus et Regnaudus de Chasagnes fratres Hugo Guillelmi Garnerius et multi alii Ex parte comitis Bernardus prepositus de Marchia Johannes Looranus pater ejus Gaufridus de Marchia Bernardus Humbaudi Regnaudus Magne servientes comitis Umbertus Bertelais et filius ejus Bertelais
Markups
Names Markup:
Noverint presentes et futuri quod Bernardus Looranus prepositus de Marchia movit querelam adversus Theobaldum decanum et capitulum sancti Cyrici de justitia quam querebat in terra canonicorum sancti Cyrici que est ultra aquam de Merderon ex parte Marchie in ballia de Germigne Et quia querela erat de justitia terre noluerunt ei canonici respondere nisi haberet preceptum a comite ut quicquid erga prepositum super hoc efficerent comes teneret et in posterum ratum haberet Unde comes decano et canonicis scripsit in hec verba []embed Proinde apud Germigne ad diem constitutam canonici et prepositus et servientes comitis de Marchia convenerunt et causa de querela prepositi in hunc modum tractata est Prepositus dicebat comitem debere habere justitiam in terra canonicorum ab aqua Merderon versus Marchiam pro jure castellanie Marchie Canonici autem respondebant quod ecclesia eorum tenuerat et habuerat in pace justitiam in tota terra canonicorum que est de ballia de Germigne in tempore eorum qui castrum et castellanam de Marchia jure hereditario possederant et in tempore Guillelmi fratris sui qui predictum castrum per quandam mutationem adquisivit Hoc Prepositus et pars comitis negabat Pars vero canonicorum se probaturum constanter promisit Utrique postea super hoc judicium fieri postulaverunt Adjudicatum est igitur presentibus utriusque partis legitimis et discretis personis quod si canonici probare possent justitiam se habuisse in predicta terra in tempore eorum quos predixerant de cetero justitiam in futurum sine omni contradictione habere deberent Recitato itaque judicio et concesso canonici plures produxerunt testes legitimos et idoneos presbyteros laicos Prepositus vero testimonio presbyterorum adquievit et a laicis juramentum accepit Factum est hoc videntibus plurimis utriusque partis clericis et laicis quorum nomina subscribuntur Ex parte canonicorum Theobaldus decanus Odo archipresbyter Hugo Vaslini Odo de sancto Bonito Stephanus Vartiliaci de Cona Johannes Virziliacensis prepositus de Germigne Canonici Atto de Solenge Stephanus capellanus de Germigne presbyteri Ebrardus prepositus de Germigne Rodulfus Burellus Amicus forestarius Brutinus de Clamora Rodulfus Gais Martinus de Chalagnes Regnaudus Tortus Petrus et Regnaudus de Chasagnes fratres Hugo Guillelmi Garnerius et multi alii Ex parte comitis Bernardus prepositus de Marchia Johannes Looranus pater ejus Gaufridus de Marchia Bernardus Humbaudi Regnaudus Magne servientes comitis Umbertus Bertelais et filius ejus Bertelais