Charter Document - 02270109

Charter Document - 02270109


Charter Number: 02270109
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ex antiqua sanctorum patrum institutione processisse dignoscitur ut cum a fidelibus aliquid dignum memoria geritur litterarum apicibus annotetur quod magne discretionis factum esse concilio insinuat bene consulta ratio sic namque geste rei veritas indivulsa custoditur et que per fraudem seu per oblivionem obrepere solet falsitus repellit Agnoscat igitur cunctorum tam presentium quam futurorum discretio quod nos Nivernenses canonici communi consilio totius capituli nulla sinistra conventione interveniente Arberto sacerdoti ecclesiam de Chosna dedimus ita duntaxat ut quamdiu viveret eam in pace haberet et possideret et pro parte redituum nostrorum L solidos quotannis nobis determinatis temporibus persolveret Hanc autem donationem domnus Fromundus noster episcopus laudavit et confirmavit et eidem ut mos est curam animarum tribuit Transactis vero fere quinque annis Arbertus presbiter non immemor tanti beneficii et sibi providens in futuro bono animo et spontanea voluntate nobis in capitulo nostro veniens post decessum suum donavit quidquid in terra nostra edificaverat vel edificaturum erat et quidquid habebat excepto lecto suo vel adquisiturus erat certarum quidem rerum suarum tam mobilium quam immobilium quas extra terram nostram possidebat excepto suo patrimonio pro ejus anime remedio nobis medietatem concessit et pro investitura hujus donationis singulis annis ad festum beati Cirici martiris canonicis XII den donavit Hujus rei testes sunt Stephanus canonicus regularis Siricus capellanus de Pariniaco Arnulfus presbiter de Varennis Archembaldus de Pariniaco Bernardus Morinus Arnaudus de Cosma Pelerinus Gauterius de Narceio Achardus de Cellis Actum est hoc Nivernis anno ab incarnatione Domini MCXLIII regnante Lodovico rege Francorum Drogo cantor atque ecclesie nostre cancellarius dictavit