Charter Document - 02270108
Charter Number: | 02270108 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1110 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quamvis plurima semper et ubique contingentia apostolice fidem prebeant sententie qua conditoris invisibilem substantiam a creatura per ea que ab eo facta sunt asserit intelligi et intelligendo conspici ita pronuntians invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur nostris tamen temporibus et apud nos maxime Dei virtus atque omnipotentia per opera sua voluit innotescere ac quodam vere certitudinis indicio sese dignata est ostendere Usus enim dominus ea potestate in emolliendo comitis nostri corde per quam promisit se de lapidibus posse suscitare filios Abrahe indicavit se non solum esse verum etiam omnia posse Ipsius quippe soli omnipotentie debet ascribi illud magni instar miraculi quod in ipso et per ipsum comitem Willelmum omni exteriore cessante ammonitione contra humane consuetudinis usum constat esse exhibitum Nam cum hujus homines generatim sibi succedentes quodam sue fragilitatis vicio soleant in deterius vergere et posterius nati prioribus deteriores existere ut in seculari etiam litteratura promptum est invenire que dicit etas parentum pejor avis tulit nos nequiores mox daturos progeniem viciosiorum iste tamen nature sue victor non in deterius est pervolutus sed in melius Dei munere promotus Malorum etenim omnium radice ab animo suo exstirpata cupiditate que antecessores suos comites in rapiendis rebus episcoporum Nevernensium defunctorum multa atque execranda impulit committere sacrilegia iste Dei servus divine gratie rore perfusus non solum ab his animum simul et manum abstinuit que post mortem domni Hervei presulis usurpare sibi licuit verum etiam hujusmodi pravam consuetudinem postponendo deserendo et remittendo a se et a suis heredibus ex hoc nunc et usque in seculum alienavit atque hujus dimissionis donum consensu ac favore uxoris sue confirmatum super altare S Cyrici cum libro obtulit addita imprecatione atque execratione tali ut si quandoque quod absit aliquis suorum heredum hoc infirmare vel calumniare presumpserit neque de honore neque de sui corporis sospitate gaudere possit Hec autem sunt nomina in quorum presentia ista dimissio fuit facta S domni Hugonis quem ex heremo assumptum dignatio divina voluit esse Nivernensem episcopum S Fromundi decani S Bernardi precentoris S Hugonis de Fraxiniaco S Girberti sacriste S Rodulfi capellani S Hugonis presbyteri S Fulcherii presbyteri S Hugonis Oliverii diaconi S Rodulfi Salomonis diaconi S Drogonis diaconi