Charter Document - 02270105
Charter Number: | 02270105 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eterna et sine mutabilitate semper manens Dei sapientia quicquid ab initio de statu sancte ecclesie providit et providendo disposuit ne eveniat nulla ratione impediri poterit sed quamvis bonum a Deo per ordinatum effectu suo carere non possit ex liberi tamen facultate arbitrii licet nobis velle et operari nec hujusmodi voluntas seu operatio per Dei gratiam sui frustrabitur quandoque retributione premii imo juxta apostolum qui plus laborat plus est accepturus mercedis Oportet igitur nos bonum operari et non deficere ad quod invitamur ejusdem apostoli exhortatione ait enim bonum autem facientes non deficiamus Tempore enim suo metemus non deficientes benefaciendi vero semper nobis adesse poterit studium si mentis nostre oculis proponamus assidue meditandum ad hoc omnem hominem esse factum ut Deum obtineat ejus et mandata custodiat in quibus custodiendis teste psalmista consistit retributio multa Hujus itaque bone retributionis gaudio perfrui desiderans ego quartus Hugo cui divina dispositione Nivernensis ecclesie commissa est pontificalis provisio ad utilitatem ipsius ecclesie quiddam constituere intendo unde et bene viventium in melius proficiat conversatio et peccantium proveniat Dei miseratione festina correctio Attendens quippe ego et mecum canonicorum nostrorum concio quoniam quicquid terrarum sive redituum ecclesia nostra habet totum a fidelibus pro remedio animarum suarum ei collatum est dignum justumque esse duximus quatenus pro illis quorum cotidiano beneficio sustentamur cotidianum sacrificium corporis et sanguinis christi ibidem Deo offerretur Placuit ergo nobis ad hoc cotidianum sacrificium celebrandum duos sacerdotes canonicos constituere quibus ita gratis et pure concederentur prebende ut neque episcopus neque decanus neque cantor pro concessione earum aliquid temporale commodum requirat sed nec canonicorum conventus pastum vel pro pastu quicquam inde exigat Justum quippe est ut ab omni vinculo simonie sint absoluti et liberi qui pro eorum absolutione Deo offerunt hostiam liberationis His etiam sacerdotibus ad cohabitandum et ad communem insimul comedendi et dormiendi usum quandam concedimus domum cum puteo habentem claustrum que ante cellarium canonicorum sita solius vie publice interpositione ab episcopi disjungitur curia Hanc autem donationem tam domus quam beneficia tali ratione facimus duobus primis sacerdotibus Alberto scilicet atque Guidoni ut illis quoquo modo seu obitu seu alio quolibet eventu deficientibus et nec per se nec per alios nisi infirmitate cogente predictum servitium perficientibus duo sacerdotes substituantur alii sacrificia primorum pro mortuis vicissim per septimanam celebraturi et eadem beneficia pari et communi usu possessuri atque hujusmodi substituendorum vicissitudo personarum nullum permanendi habeat terminum quamdiu ecclesia nostra suum obtinebit statum Prohibemus etiam ut nec alteram prebendam cum ista neque capellaniam habeant nec querant et Dei servitium die noctuque faciant Et quamvis tante rei honestas simul et utilitas tam presentium quam futurorum animos ad sui observantiam provocare valeat nos tamen posteros nostros per Dei misericordiam obsecramus quatenus hoc nostre humilitatis institutum succedentes singuli suis temporibus devote suscipiant obnixe diligant ac firmiter teneant ut cum justus judex ad judicium venerit in majestate sua pro hujus boni amore et observatione mereantur cum ipso gaudere in eterna gloria Si vero aliquis quod minime credimus adeo anime sue hostis extiterit ut hoc commune bonum et omnibus profuturum impedire velit et quominus valeat laborare presumpserit divino judicio passus atque anathemate ipsius Dei et omnium sanctorum sacrorum etiam canonum auctoritate firmato a conventu fidelium expulsus in corpore et anima pereat nec sue perdicionis ullum remedium inveniat nisi quod intulerit impedimentum amoverit et bonum quod impedivit in suum statum reduxerit