Charter Document - 02270099
| Charter Number: | 02270099 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Renunciation |
| Date: | 1105 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nostrorum contemporaneorum et etiam posterorum volumus ut ad noticiam perveniat que et qualis conventio inter nos Nivernenses scilicet Canonicos et Radulfus de Patingiis sit disposita Ipse namque memoratus R calumniabatur ne quedam terre nostre in potestate Germiniaci site in prata uterentur quod eas debere fieri pascua nitebatur Sed tandem timore Dei tactus et penitentia super hoc ductus pro salute anime sue et uxoris sue atque antecessorum suorum omnem illam calumpniam proposuit et bona voluntate ipse et uxor sua ac eorum infantes beato Cyrico et nobis concesserunt ut predicta terra in prata et in quoscumque usus vellent uterent et prout nobis placeret edificaremus Hoc tamen excepto ut si inter has terras aliqua existit unde legitime approbare possit quod ipse et aliquis pro herbam ex cultura in pace habuerit post factam approbationem sui et suorum permaneat vis Hujus rei testes sunt hii Robertus de Nemore Aurandus Garaudus decanus Pinonellus de Germiniaco Siricus de Germiniaco prepositus
