Charter Document - 02270098
Charter Number: | 02270098 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1091 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam res geste facile a cognitione dilabuntur nisi litterarum amminiculis ad memoriam reducantur quod nostris factum est temporibus per scripturam ad posteros transmittere volumus Notum igitur facimus cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quia nos Nivernenses canonici in causam venimus ad discutiendam querelam que inter nos et Domnum Hugonem nostrum presulem versabatur Prandium enim quod bis per singulos annos episcopus nobis debet consuetudinarium in nativitate scilicet Domini atque in festivitate Sanctorum omnium negabat debere reddi si ipse profectus ad curiam Regis non esset apud nos in supradictis festis Sed in ipso placito probatum fuit tam nostrorum quam suorum testimonio quod antecessores ejus illud reddiderunt etiam tunc quando ad Regis curiam fuerant Quapropter prandium de Nativitate Domini quod reddere nolebat occasione regie curie ubi tunc temporis fuerat nobis firmavit et in audientia cunctorum qui ibi aderant concessum et confirmatum fuit episcopo seu presente seu absente ipsa prandia annuatim nobis debere reddi Hec autem viderunt et audierunt ex parte ejus laici isti Guillelmus de Talayo Bernardus Berruerius Gibaudus Arbaudi filius Piscis prepositus Aimardus de Varsiaco Arbaudus Gaudonis filius et multi alii Ex nostra parte vero Girardus Ervius Durandus de Fonventio Girbaudus Burgundus Serbaudus noster cellarius Gauterius Cocus