Charter Document - 02270096
| Charter Number: | 02270096 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1101 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus in Christo viventibus domnum Herveum presulem et Guillelmum comitem XIII kalendas Julii feria tertia in causam convenisse ubi accusatus ipse comes de hominibus beati martyris Cyrici quos in expeditionem duxerat et cognoscens se injuste egisse satisfecit ipsi episcopo tribuens ei fide jussores dominum Seguinum de Nivernis et Hugonem de Tilio senescalcum suum pro eo quod rectitudo exigeret Hoc autem factum est in presentia tam clericorum quam laicorum quorum nomina sunt hec Bernardus precentor Hugo de Fraxiniaco Frotmundus abbas Bernardus de Aziaco Fulcherius sacerdos Laicorum autem nomina hec sunt qui sequuntur Icterius Rostellus Gauterius Dodonis filius Aurardus de Bordis et Girardus frater ejus et Girardus nepos ejus Girardus Boguerellus et filius ejus Raginaldus et servientes de sancto Martino Amaldus Raginaldus Belinus Ex parte vero Comitis affuerunt domnus Seguinus et Hugo de Tilio et Galterius Fortis et Raginaldus qui fuit prepositus qui et ipse dedit vadimonium loco consulis Alii etiam quam plures viderunt et audierunt
