Charter Document - 02270094

Charter Document - 02270094


Charter Number: 02270094
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1063
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam eorum posteris quod ego Raimundus Ocellus cognomine compunctionis pietate compulsus pro remedio anime mee et antecessorum meorum dono Deo et sancto Cyrico et canonicis ibi servientibus omne meum allodium in quibuscumque subjaceat locis videlicet in silvis pratis et terris arabilibus Immo etiam dono sibi quemdam meum servum nomine Gauterium cum omni posteritate sua absque ulla retentione Ipsi vero canonici beneficii sui tam presentis quam futuri ob hoc me participem faciant promittentes michi cum mortuus fuero omnem expensam in funere meo se exhibituros et cum processione sua obviam michi se esse processuros Acta est Nivernis publice Signum Hugonis presulis S Hugonis decani S Mauguini archidiaconi S Odonis cantoris S Engelberti sacerdotis de sancto Throesio S Engelberti de Alviniaco