Charter Document - 02270093
Charter Number: | 02270093 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1103 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus S Matris ecclesie filiis tam presentibus quam eorum posteris quod Rodulfus de Patingiis et Hugo frater ejus bono corde et bona voluntate dimittunt atque condonant Galterio Garinberti filio et fratribus ejus atque sororibus eorumque filiis et filiabus pariterque nepotibus et neptibus et omni posteritati que de eis processura est totam illam calumpniam quam in eis sive juste sive injuste videbantur habere Condonant insuper ipsis judicium quod pro terra demonstranda firmaverant commenda telam etiam quam a villanis de Catingiis exigebant ipsi modo dictis villanis scilicet de Catingiis eam omnino absque retentione dimittunt pro qua condonatione et dimissione habuerint XI solidos denariorum Acta sunt hec Nivernis publice in capitulo S Cyrici adstantibus et videntibus Herveo pontifice et Pontio decano necnon etiam Bernardo precentore Adfuerunt etiam quam plures laici Hugo Mansellus Guido de Caslone Raginaldus filius Rotberti Gibertus Rubeus Rainbaldus de Porta Raginaldus de Machiaco Arnulfus de Parriniaco Gosbertus de Parriniaco VII kal julii feria V anno domini MCIII regnante Philippo rege Franchorum