Charter Document - 02270091
Charter Number: | 02270091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1100 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte et individue trinitatis amen Omnibus in Christo viventibus tam presentibus quam posteris nos clerus sancti Cyrici notificatum ire volumus quod Adalasia quondam conjunx Guidonis de Ubentio et filius ejus Goffridus habebant quendam consuetudinem apud nos ut bis in anno cum tribus vel quatuor hominibus exhiberemus ei hospitalitatem quam quia videbatur esse contra jus pro salute anime sue et antecessorum suorum omnino dimiserunt et in hac dimissione librum super altare sancti Cyrici posuerunt VI idus octobris Et propter hoc de nostro solidos quinquaginta acceperunt Et hanc dimissionem viderunt et audierunt Albericus et Goffridus de Lineriis et Guido de Vitreio Arnulfus Nifonus Goffridus Valinus eo tempore cellerarius Baldo filius Rotberti Rufi Guillelmus et Hugo filii Bernonis de Amphyaco Bernardus et Andreas frater ejus de Viriaco Martinus prepositus supradicte Domine de Machiniaco Arbertus nepos Alberici et alii quam plures Hanc vero notitiam inde jussit fieri factamque firmavit anno Domini MC regnante Philippo rege Francorum Raginerius cancellarius dictavit